Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ionæ prophétæ 1, 1 - 2, 1.11 FRA  L/F  CMT
Factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens: « Surge et vade in Nineven civitatem grandem et prædica in ea, quia ascendit malitia eius coram me ». Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Et timuerunt nautæ et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: « Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus ».
Et dixit unusquisque ad collegam suum: « Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis ». Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.
Et dixerunt ad eum: « Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quæ terra tua, et ex quo populo es tu? ».
Et dixit ad eos: « Hebræus ego sum et Dominum, Deum cæli, ego timeo, qui fecit mare et aridam ».
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: « Quid hoc fecisti? ».
Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum: « Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis? ». Mare enim magis ac magis intumescebat.
Et dixit ad eos: « Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis super vos ». Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.
Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: « Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti ». Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo. Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
Et præparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.
Responsorius: Liber Ionæ prophétæ 2, 3, 4, 5, 8 FRA  L/F  CMT
R/ Eduxísti de fóvea vitam meam, Dómine.
Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,
et respondit mihi;
de ventre inferi clamavi,
et exaudisti vocem meam.
 
Et proiecisti me in profundum in corde maris,
et flumen circumdedit me;
omnes gurgites tui et fluctus tui
super me transierunt.
 
Et ego dixi: “Abiectus sum
a conspectu oculorum tuorum;
verumtamen rursus videbo
templum sanctum tuum”.
 
Cum angustiaretur in me anima mea,
Domini recordatus sum,
et venit ad te oratio mea,
ad templum sanctum tuum.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 25-37 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ecce quidam legis peritus surrexit tentans Iesum dicens: « Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? ».
At ille dixit ad eum: « In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ».
Ille autem respondens dixit: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ».
Dixitque illi: « Recte respondisti; hoc fac et vives ».
Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: « Et quis est meus proximus? ».
Suscipiens autem Iesus dixit:
« Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, præterivit; similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi».
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ».
At ille dixit: « Qui fecit misericordiam in illum ».
Et ait illi Iesus: « Vade et tu fac similiter ».
Ad Offertorium