Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ioélis prophétæ 4, 12-21 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus:
« Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum.
Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur cæli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius.
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudæ et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum. Et Iuda in æternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem; et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum; et Dominus commoratur in Sion ».
Psalmus responsorius 97(96), 1-2, 5-6, 11-12 FRA • L/F • CMT
R/ Lætámini, iusti, in Dómino.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
 
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
 
Lux orta est iusto,
et rectis corde lætitia.
Lætamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Allelúia
Beáti qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 27-28 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: « Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti! ».
At ille dixit: « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».
Ad Offertorium