Sabbato - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 3, 22-29
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat. Itaque lex pædagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secundum promissionem heredes.
Psalmus responsorius 105(104), 2-3, 4-5, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius.
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
Allelúia
Beáti qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 27-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: « Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti! ».
At ille dixit: « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».