Feria VI - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Ioélis prophétæ 1, 13-15; 2, 1-2
FRA •
L/F •
CMT
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
Sanctificate ieiunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: « Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet ».
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terræ, quia venit dies Domini, quia prope est. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Psalmus responsorius 9(9A), 2-3, 6.16, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus iudicábit orbem terræ in iustítia.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
narrabo omnia mirabilia tua.
Lætabor et exsultabo in te,
psallam nomini tuo, Altissime.
Increpasti gentes, perdidisti impium;
nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
Infixæ sunt gentes in fovea, quam fecerunt;
in laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
Dominus autem in æternum sedebit,
paravit in iudicium thronum suum;
et ipse iudicabit orbem terræ in iustitia,
iudicabit populos in æquitate.
Allelúia
Nunc princeps huius mundi eiciétur foras, dicit Dóminus; et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnes traham ad meípsum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 15-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
[Cum eiecisset Iesus dæmonium,] dixerunt quidam de turba: « In Beelzebul principe dæmoniorum eicit dæmonia ». Et alii tentantes signum de cælo quærebant ab eo.
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: « Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me dæmonia. Si autem ego in Beelzebul eicio dæmonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Porro si in digito Dei eicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quæ possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quærens requiem; et non inveniens dicit: «Revertar in domum meam unde exivi». Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ».