Feria VI - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 3, 7-14
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Cognoscitis quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: «Benedicentur in te omnes gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: « Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quæ scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ». Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: « Maledictus omnis, qui pendet in ligno », ut in gentes benedictio Abrahæ fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
Psalmus responsorius 111(110), 1-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memor erit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia.
Confitebor Domino in toto corde meo,
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini,
exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
Decor et magnificentia opus eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
Escam dedit timentibus se;
memor erit in sæculum testamenti sui.
Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo,
ut det illis hereditatem gentium.
Allelúia
Nunc princeps huius mundi eiciétur foras, dicit Dóminus; et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnes traham ad meípsum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 15-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
[Cum eiecisset Iesus dæmonium,] dixerunt quidam de turba: « In Beelzebul principe dæmoniorum eicit dæmonia ». Et alii tentantes signum de cælo quærebant ab eo.
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: « Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me dæmonia. Si autem ego in Beelzebul eicio dæmonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Porro si in digito Dei eicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quæ possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quærens requiem; et non inveniens dicit: «Revertar in domum meam unde exivi». Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ».