Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ionæ prophétæ 4, 1-11 FRA  L/F  CMT
Afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est; et oravit ad Dominum et dixit: « Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multæ miserationis et ignoscens super malitia. Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”.
Et dixit Dominus: « Putasne bene irasceris tu? ».
Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate. Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et lætatus est Ionas super hedera lætitia magna. Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quæ exaruit.
Et, cum ortus fuisset sol, præcepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionæ, et elanguit; et petivit animæ suæ, ut moreretur, et dixit: « Melius est mihi mori quam vivere »
Et dixit Deus ad Ionam: « Putasne bene irasceris tu super hedera? ».
Et dixit: « Bene irascor ego usque ad mortem ». Et dixit Dominus: « Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quæ sub una nocte nata est et sub una nocte periit. Et ego non parcam Nineve civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ».
Psalmus responsorius 86(85), 3-4, 5-6, 9-10 FRA  L/F  CMT
R/ Tu es, Dómine, pátiens et multæ misericórdiæ.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
Lætifica animam servi tui,
quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
 
Quoniam tu, Domine, suavis et mitis
et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Auribus percipe, Domine, orationem meam
et intende voci deprecationis meæ.
 
Omnes gentes, quascumque fecisti, venient
et adorabunt coram te, Domine,
et glorificabunt nomen tuum,
quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:
tu es Deus solus.
Allelúia
Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum; in eo clamámus: “ Abba, Pater! ”
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 1-4 FRA  L/F  CMT
Factum est cum esset Iesus in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: « Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ».
Et ait illis: « Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ».
Ad Offertorium