Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 2, 1-2.7-14 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Post annos quattuordecim, iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito; ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
Sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut Petro circumcisionis — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes — et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: « Si tu, cum Iudæus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ».
Psalmus responsorius 117(116), 1, 2 FRA  L/F  CMT
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.
vel
R/ Allelúia.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
 
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
Allelúia
Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum; in eo clamámus: “ Abba, Pater! ”
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 1-4 FRA  L/F  CMT
Factum est cum esset Iesus in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: « Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ».
Et ait illis: « Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ».
Ad Offertorium