Dominica XXVIII
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Sapiéntiæ 7, 7-11
FRA •
L/F •
CMT
Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. Præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiæ in manibus illius.
Psalmus responsorius 90(89), 12-13, 14-15, 16-17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Reple nos, Dómine, misericórdia tua, et exsultábimus.
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Lætifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,
pro annis, quibus vidimus mala.
Appareat servis tuis opus tuum,
et decor tuus filiis eorum.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos
et opus manuum nostrarum confirma.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 4, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Vivus est Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
In illo tempore:
Cum egrederetur Iesus in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: « Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? ».
Iesus autem dixit ei: « Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Præcepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ».
Ille autem dixit ei: « Magister, hæc omnia conservavi a iuventute mea ».
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: « Unum tibi deest: vade, quæcumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ». Qui contristatus in hoc verbo, abiit mærens: erat enim habens possessiones multas.
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: « Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ». Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: « Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ».
Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: « Et quis potest salvus fieri? ».
Intuens illos Iesus ait: « Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ».
[Cœpit Petrus ei dicere: « Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ».
Ait Iesus: « Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam ».]
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 17-27