Dominica XXVIII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri secúndi Regum 5, 14-17
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Descendit Naaman Syrus et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est [a lepra sua].
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: « Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo ».
At ille respondit: « Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam ». Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
Dixitque Naaman: « Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terræ quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino ».
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4
FRA •
L/F •
CMT
R/ In conspéctu géntium revelávit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 2, 8-13
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum gloria æterna.
Fidelis sermo: Nam, si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Allelúia
In ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 11-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Factum est, dum iret Iesus in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilæam.
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe et levaverunt vocem dicentes: « Iesu præceptor, miserere nostri! ».
Quos ut vidit, dixit: « Ite, ostendite vos sacerdotibus ». Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
Respondens autem Iesus dixit: « Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ».
Et ait illi: « Surge, vade; fides tua te salvum fecit ».