Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 3, 21-30a FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nunc sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quæ est in Christo Iesu; quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ, cum prætermisisset præcedentia delicta in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. An Iudæorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, quoniam quidem unus Deus.
Psalmus responsorius 130(129), 1-2, 3-4, 5-7a FRA  L/F  CMT
R/ Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
De profundis clamavi ad te, Domine;
Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes
in vocem deprecationis meæ.
 
Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
 
Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit anima mea in Domino.
Magis quam custodes auroram,
speret Israel in Domino.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 47-54 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Ait Dominus:
« Væ vobis, quia ædificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis.
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
Væ vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiæ! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ».
Cum autem inde exisset, cœperunt scribæ et pharisæi graviter insistere et eum allicere in sermone de multis insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
Ad Offertorium