Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 1, 1-7 FRA  L/F  CMT
Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, omnibus, qui sunt Romæ dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA  L/F  CMT
R/ Notum fecit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 29-32 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Turbis concurrentibus, cœpit Iesus dicere: « Generatio hæc generatio nequam est; signum quærit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionæ. Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
Viri Ninevitæ surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus Iona hic ».
Ad Offertorium