Feria II - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 4, 22-24.26-27.31 - 5, 1
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.
Quæ sunt per allegoriam dicta; ipsæ enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. Illa autem, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra; scriptum est enim: « Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et exclama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ magis quam eius, quæ habet virum ».
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii sed liberæ. Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Psalmus responsorius 113(112), 1-2, 3-4, 5a.6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sit nomen Dómini benedíctum in sæcula!
vel
R/ Allelúia.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
super cælos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
et se inclinat, ut respiciat
in cælum et in terram?
Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 29-32
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Turbis concurrentibus, cœpit Iesus dicere: « Generatio hæc generatio nequam est; signum quærit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionæ. Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
Viri Ninevitæ surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus Iona hic ».