Feria III - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 1, 16-25
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Non erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum et Græco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: « Iustus autem ex fide vivet ».
Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
Psalmus responsorius 19(18), 2-3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cæli enárrant glóriam Dei.
Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces.
In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 37-41
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum loqueretur Iesus, rogavit illum quidam pharisæus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisæus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
Et ait Dominus ad illum: « Nunc vos pharisæi, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? Verumtamen, quæ insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis ».