Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 5, 1-6 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiæ exspectamus. Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium, sed fides, quæ per caritatem operatur.
Psalmus responsorius 119(118), 41, 43, 44, 45, 47, 48 FRA  L/F  CMT
R/ Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
Veniat super me misericordia tua, Domine,
salutare tuum secundum eloquium tuum.
 
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in iudiciis tuis supersperavi.
 
Et custodiam legem tuam semper,
in sæculum et in sæculum sæculi.
 
Et ambulabo in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
 
Et delectabor in præceptis tuis,
quæ dilexi.
 
Et levabo manus meas ad præcepta tua, quæ dilexi;
et exercebor in iustificationibus tuis.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 37-41 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum loqueretur Iesus, rogavit illum quidam pharisæus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisæus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
Et ait Dominus ad illum: « Nunc vos pharisæi, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? Verumtamen, quæ insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis ».
Ad Offertorium