Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 4, 13.16-18 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Non per legem promissio Abrahæ aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahæ — qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: « Patrem multarum gentium posui te » —, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quæ non sunt, quasi sint; qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: « Sic erit semen tuum ».
Psalmus responsorius 105(104), 6-7, 8-9, 42-43 FRA  L/F  CMT
R/ Memor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia.
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
 
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
 
Quoniam memor fuit verbi sancti sui
ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exsultatione,
electos suos in lætitia.
Allelúia
Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus; et vos testimónium perhibétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 8-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quæ oporteat dicere ».
Ad Offertorium