Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 15-23 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione eius, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis, et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiæ virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ, quæ est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Psalmus responsorius 8, 2-3a, 4-5, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Constituísti Fílium tuum super ópera mánuum tuárum.
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra,
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem.
 
Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas, quæ tu fundasti,
quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
 
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius.
Allelúia
Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus; et vos testimónium perhibétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 8-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quæ oporteat dicere ».
Ad Offertorium