Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 4, 1-8 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Quid dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? « Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ».
Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
« Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ».
Psalmus responsorius 32(31), 1-2, 5, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Tu es refúgium meum, exsultatiónibus salútis circumdábis me.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
 
Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ».
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
 
Lætamini in Domino et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.
Allelúia
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 1-7 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit Iesus dicere ad discipulos suos primum: « Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quæ in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius, quod faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis ».
Ad Offertorium