Feria VI - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 11-14
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
In Christo sorte vocati sumus [filii Israel], prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ, ut simus in laudem gloriæ eius, qui ante speravimus in Christo; in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est arrabo hereditatis nostræ in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
Psalmus responsorius 33(32), 1-2, 4-5, 12.22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Allelúia
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit Iesus dicere ad discipulos suos primum: « Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quæ in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius, quod faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis ».