Feria IV - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 2, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? An divitias benignitatis eius et patientiæ et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit?
Secundum duritiam autem tuam et impænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam æternam; his autem, qui ex contentione et non obœdiunt veritati, obœdiunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum et Græci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudæo primum et Græco. Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Psalmus responsorius 62(61), 2-3, 6-7, 9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, reddes unicuíque iuxta ópera sua.
In Deo tantum quiesce, anima mea,
ab ipso enim salutare meum.
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,
præsidium meum; non movebor amplius.
In Deo tantum quiesce, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea.
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,
præsidium meum; non movebor.
Sperate in eo, omnis congregatio populi,
effundite coram illo corda vestra;
Deus refugium nobis.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 42-46
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Ait Dominus:
« Væ vobis pharisæis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis iudicium et caritatem Dei! Hæc autem oportuit facere et illa non omittere.
Væ vobis pharisæis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ».
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: « Magister, hæc dicens etiam nobis contumeliam facis ».
At ille ait: « Et vobis legis peritis: Væ, quia oneratis homines oneribus, quæ portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! »