Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 5, 18-25 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, ebrietates, comissationes et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6 FRA • L/F • CMT
R/ Qui séquitur te, Dómine, habébit lucem vitæ.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
 
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
 
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 42-46 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Ait Dominus:
« Væ vobis pharisæis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis iudicium et caritatem Dei! Hæc autem oportuit facere et illa non omittere.
Væ vobis pharisæis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ».
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: « Magister, hæc dicens etiam nobis contumeliam facis ».
At ille ait: « Et vobis legis peritis: Væ, quia oneratis homines oneribus, quæ portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! »
Ad Offertorium