Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXIX
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Exodi 17, 8-13 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Venit Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Dixitque Moyses ad Iosue: « Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea ». Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.
Psalmus responsorius 121(120), 1-2, 3-4, 5-6, 7-8 FRA • L/F • CMT
R/ Adiutórum nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.
Levabo oculos meos in montes:
unde veniet auxilium mihi?
Auxilium meum a Domino,
qui fecit cælum et terram.
 
Non dabit in commotionem pedem tuum
neque dormitabit, qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque dormiet,
qui custodit Israel.
 
Dominus custodit te,
Dominus umbraculum tuum
ad manum dexteram tuam.
Per diem sol non percutiet te,
neque luna per noctem.
 
Dominus custodiet te ab omni malo;
custodiet animam tuam Dominus.
Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 3, 14 - 4, 2 FRA • L/F • CMT
Carissime:
Permane in his, quæ didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: prædica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 1-8 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus discipulis suis parabolam, quoniam oportet semper orare et non deficere, dicens:
« Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: «Vindica me de adversario meo». Et nolebat per multum tempus; post hæc autem dixit intra se: «Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me» ».
Ait autem Dominus: « Audite quid iudex iniquitatis dicit; Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ».
Credo