Feria V - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 6, 19-23
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiæ ad sanctificationem.
Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiæ. Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam! Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita æterna in Christo Iesu Domino nostro.
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3-4, 4.6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Omnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 49-53
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ».