Feria V - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 3, 14-21
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Psalmus responsorius 33(32), 1-2, 4-5, 11-12, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Misericórdia Dómini plena est terra.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
Consilium autem Domini in æternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
Allelúia
Omnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 49-53
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ».