Feria II - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 2, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis æris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ; in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostræ, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri.
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Iesu, ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 4, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus ipse fecit nos et ipsíus sumus.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 13-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ait quidam Iesu de turba: « Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ».
At ille dixit ei: « Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ».
Dixitque ad illos: « Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quæ possidet ».
Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
« Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. Et cogitabat intra se dicens: «Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?». Et dixit: «Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora ædificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare».
Dixit autem illi Deus: «Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cuius erunt?».
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ».