Feria III - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 12.15b.17-19.20b-21
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiæ et donationis iustitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ; sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obœditionem iusti constituentur multi.
Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
Psalmus responsorius 40(39), 7-8a, 8b-9, 10, 17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio.
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam,
Deus meus, volui,
et lex tua in præcordiis meis ».
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Exsultent et lætentur in te omnes quærentes te;
et dicant semper: « Magnificetur Dominus »,
qui diligunt salutare tuum.
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 35-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi ».