Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 2, 12-22 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriæ solvit, inimicitiam, in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Ergo iam non estis extranei et advenæ, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis ædificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Psalmus responsorius 85(84), 9ab-10, 11-12, 13-14 FRA • L/F • CMT
R/ Lóquitur pacem Dóminus ad plebem suam.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 35-38 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi ».
Ad Offertorium