Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 1-11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nihil nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; lex enim Spiritus vitæ in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quæ sunt Spiritus. Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
 
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
 
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Nolo mortem ímpii, dicit Dóminus, sed ut revertátur a via sua et vivat.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 1-9 FRA  L/F  CMT
Aderant quidam ipso in tempore nuntiantes Iesu de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Et respondens dixit illis:
« Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis, sed, nisi pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Ierusalem? Non, dico vobis, sed, si non pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ».
Dicebat autem hanc similitudinem: « Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quærens fructum in illa et non invenit.
Dixit autem ad cultorem vineæ: «Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?». At ille respondens dicit illi: «Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam» ».
Ad Offertorium