Sabbato - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 7-16
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ». Illud autem « ascendit » quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terræ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinæ in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
Psalmus responsorius 122(121), 1-2, 3-4a, 4b-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
Testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
Allelúia
Nolo mortem ímpii, dicit Dóminus, sed ut revertátur a via sua et vivat.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Aderant quidam ipso in tempore nuntiantes Iesu de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Et respondens dixit illis:
« Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis, sed, nisi pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Ierusalem? Non, dico vobis, sed, si non pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ».
Dicebat autem hanc similitudinem: « Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quærens fructum in illa et non invenit.
Dixit autem ad cultorem vineæ: «Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?». At ille respondens dicit illi: «Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam» ».