Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 7, 18-25 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
Psalmus responsorius 119(118), 66, 68, 76, 77, 93, 94 FRA  L/F  CMT
R/ Doce me, Dómine, iustificatiónes tuas.
Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,
quia præceptis tuis credidi.
 
Bonus es tu et benefaciens,
doce me iustificationes tuas.
 
Fiat misericordia tua, ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
 
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua delectatio mea est.
 
In æternum non obliviscar man data tua,
quia in ipsis vivificasti me.
 
Tuus sum ego: salvum me fac,
quoniam mandata tua exquisivi.
Allelúia.
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 54-59 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dicebat Iesus ad turbas:
« Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: «Nimbus venit», et ita fit; et cum austrum flantem, dicitis: «Æstus erit», et fit. Hypocritæ, faciem terræ et cæli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ».
Ad Offertorium