Feria IV - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 6, 12-18
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obœdiatis concupiscentiis eius, neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiæ peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiæ Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad obœdientiam, servi estis eius, cui obœditis, sive peccati ad mortem, sive obœditionis ad iustitiam?
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis, liberati autem a peccato servi facti estis iustitiæ.
Psalmus responsorius 124(123), 1-3, 4-6, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel,
nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
forsitan pertransissent animam nostram
aquæ intumescentes.
Benedictus Dominus,
qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium:
laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 39-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Hoc scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ».
Ait autem Petrus: « Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ».
Et dixit Dominus: « Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. Vere dico vobis: Supra omnia, quæ possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo ».