Feria IV - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 3, 2-12
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi pro vobis, quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per Evangelium, cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi et illuminare omnes, quæ sit dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum sæculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
Psalmus responsorius: Liber Isaíæ prophétæ 12, 2-3, 4bcd, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis.
« Ecce Deus salutis meæ;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ».
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
« Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ».
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 39-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Hoc scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ».
Ait autem Petrus: « Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ».
Et dixit Dominus: « Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. Vere dico vobis: Supra omnia, quæ possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo ».