Dominica II
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri primi Samuélis 3, 3b-10.19
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dormiebat Samuel in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: « Ecce ego ». Et cucurrit ad Heli et dixit: « Ecce ego; vocasti enim me ». Qui dixit: « Non vocavi. Revertere; dormi! ». Et abiit et dormivit.
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: « Ecce ego, quia vocasti me ». Qui respondit: « Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ». Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli et ait: « Ecce ego, quia vocasti me ». Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: « Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: « Loquere, Domine, quia audit servus tuus” ». Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: « Samuel, Samuel ». Et ait Samuel: « Loquere, quia audit servus tuus ».
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.
Psalmus responsorius 40(39), 2.4ab, 7-8a, 8b-9, 10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam,
Deus meus, volui;
et lex tua in præcordiis meis ».
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 6, 13c-15a.17-20
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Corpus non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Qui autem adhæret Domino, unus Spiritus est.
Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
Allelúia
Invenímus Messíam, qui est Christus; grátia et véritas per eum facta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 35-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: « Ecce agnus Dei ». Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: « Quid quæritis? ».
Qui dixerunt ei: « Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ».
Dicit eis: « Venite et videbitis ». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: « Invenimus Messiam » — quod est interpretatum Christus —; adduxit eum ad Iesum.
Intuitus eum Iesus dixit: « Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas » — quod interpretatur Petrus.