Dominica II
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Isaíæ prophétæ 62, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur.
Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem, ita ducent te filii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus.
Psalmus responsorius 96(95), 1-2a, 2b-3, 7-8a, 9.10ac
FRA •
L/F •
CMT
R/ Annunciáte in ómnibus pópulis mirabília Dómini.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Afferte Domino, familiæ populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius.
Adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra;
dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
iudicabit populos in æquitate.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 4-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; hæc autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 2, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: « Vinum non habent ».
Et dicit ei Iesus: « Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ».
Dicit mater eius ministris: « Quodcumque dixerit vobis, facite ».
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
Dicit eis Iesus: « Implete hydrias aqua ». Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: « Haurite nunc et ferte architriclino ». Illi autem tulerunt.
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: « Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ».
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.