Feria V - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 18, 6-9; 19, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum rediret David, percusso Philisthæo, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis lætitiæ et in sistris. Et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes: « Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ». Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: « Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ». Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. Et indicavit Ionathan David dicens: « Quærit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quæso, mane; et manebis clam et absconderis. Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ».
Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: « Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthæum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ». Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: « Vivit Dominus quia non occidetur ».
Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba hæc; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
Psalmus responsorius 56(55), 2-3, 9-10ab, 10c-11, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ In Deo sperávi, non timébo.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo,
tota die impugnans oppressit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
Peregrinationes meas tu numerasti:
pone lacrimas meas in utre tuo;
nonne in supputatione tua?
Tunc convertentur inimici mei retrorsum,
in quacumque die invocavero.
Ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo, cuius laudabo sermonem,
in Domino, cuius laudabo sermonem.
In Deo speravi;
non timebo: quid faciet mihi homo?
Super me sunt, Deus, vota tua;
reddam laudationes tibi.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illúminavit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 7-12
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilæa secuta est et a Iudæa et ab Hierosolymis et ab Idumæa; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi præsto esset propter turbam, ne comprimerent eum.
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: « Tu es Filius Dei! ». Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.