Feria II - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 15, 16-23
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dixit Samuel ad Saul: « Sine me, et indicabo tibi, quæ locutus sit Dominus ad me nocte ». Dixitque ei: « Loquere ». Et ait Samuel: « Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel et misit te Dominus in viam et ait: « Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ». Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini? ».
Et ait Saul ad Samuelem: « Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. Tulit autem populus de præda oves et boves, primitias eorum, quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis ».
Et ait Samuel: « Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini? Melior est enim obœdientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriæ nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex ».
Psalmus responsorius 50(49), 8-9, 16bc-17, 21.23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
« Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos
neque de gregibus tuis hircos ».
« Quare tu enarras præcepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu vero odisti disciplinam
et proiecisti sermones meos retrorsum ».
« Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti quod eram tui similis:
arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me;
et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 18-22
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Erant discipuli Ioannis et pharisæi ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: « Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ».
Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ».