Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 6, 10-20 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Non est iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum dicens: « Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te »; et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est iuramentum; in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; quam sicut ancoram habemus animæ, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.
Psalmus responsorius 111(110), 1-2, 4-5, 9.10c FRA  L/F  CMT
R/ Mémor érit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia
Confitebor Domino in toto corde meo,
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini,
exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
 
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
Escam dedit timentibus se;
memor erit in sæculum testamenti sui.
 
Redemptionem misit populo suo,
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius.
laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 23-28 FRA  L/F  CMT
Factum est, cum Iesus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes spicas. Pharisæi autem dicebant ei: « Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ».
Et ait illis: « Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ».
Et dicebat eis: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ».
Ad Offertorium