Feria III - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 16, 1-13
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Samuelem: « Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ». Et ait Samuel: « Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ». Et ait Dominus: « Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”. Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ».
Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: « Pacificusne ingressus tuus? ». Et ait: « Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ». Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: « Absque dubio coram Domino est christus eius! ». Et dixit Dominus ad Samuelem: « Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturæ eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quæ parent, Dominus autem intuetur cor ». Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: « Nec hunc elegit Dominus ». Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: « Etiam hunc non elegit Dominus ». Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: « Non elegit Dominus ex istis ».
Dixitque Samuel ad Isai: « Numquid iam completi sunt filii? ». Qui respondit: « Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ». Et ait Samuel ad Isai: « Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ».
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: « Surge, unge eum; ipse est enim ». Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
Psalmus responsorius 89(88), 20, 21-22, 27-28
FRA •
L/F •
CMT
R/ Invéni David, servum meum.
Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti:
« Posui adiutorium in potente
et exaltavi electum de plebe ».
« Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo,
et brachium meum confortabit eum ».
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 23-28
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum Iesus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes spicas. Pharisæi autem dicebant ei: « Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ».
Et ait illis: « Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ».
Et dicebat eis: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ».