Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 9, 2-3.11-14 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Tabernaculum præparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta; post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum.
Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum æternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Psalmus responsorius 47(46), 2-3, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubæ.
Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
 
Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubæ.
Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
 
Quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter.
Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 20-21 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus cum discipulis suis ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus est ».
Ad Offertorium