Sabbato - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri secúndi Samuélis 1, 1-4.11-12.19.23-27
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Reversus est David a cæde Amalec et mansit in Siceleg dies duos. In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. Dixitque ad eum David: « Unde venis? ». Qui ait ad eum: « De castris Israel fugi ». Et dixit ad eum David: « Quid enim factum est? Indica mihi ». Qui ait: « Fugit populus ex prœlio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ».
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio.
[Et dixit David:] « Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes!
Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores.
Filiæ Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
Quomodo ceciderunt fortes in prœlio!
Ionathan in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum.
Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ».
Psalmus responsorius 80(79), 2-3, 5-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Illústra fáciem tuam, Dómine, et salvi érimus.
Qui pascis Israel, intende,
qui deducis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super cherubim, effulge
coram Ephraim, Beniamin et Manasse.
Excita potentiam tuam et veni,
ut salvos facias nos.
Domine, Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem populi tui?
Cibasti nos pane lacrimarum,
et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 20-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus cum discipulis suis ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus est ».