Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 8, 6-13 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nunc Pontifex noster differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur; vituperans enim eos dicit:
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudæ testamentum novum; non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Ægypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: «Cognosce Dominum»; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ».
Dicendo « novum » veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Psalmus responsorius 85(84), 8.10, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdia et véritas obviavérunt sibi.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis.
Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 13-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendit Iesus in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos prædicare habentes potestatem eiciendi dæmonia: et imposuit Simoni nomen Petrum; et Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; et Andream et Philippum et Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et Thaddæum et Simonem Chananæum et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
Ad Offertorium