Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Samuélis 17, 32-33.37.40-51 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Cum adductus fuiste David ad Saul, locutus est ei: « Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthæum istum ». Et ait Saul ad David: « Non vales resistere Philisthæo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ».
Et ait David: « Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthæi huius ». Dixit autem Saul ad David: « Vade, et Dominus tecum sit ».
Et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthæum.
Ibat autem Philisthæus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. Cumque inspexisset Philisthæus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. Et dixit Philisthæus ad David: « Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ». Et maledixit Philisthæus David in diis suis; dixitque ad David: « Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ ».
Dixit autem David ad Philisthæum: « Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ».
Cum ergo surrexisset Philisthæus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthæum. Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthæum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et in lapide; percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David cucurrit et stetit super Philisthæum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum præciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
Psalmus responsorius 144(143), 1, 2, 9-10 FRA  L/F  CMT
R/ Benedíctus Dóminus, præsídium meum!
Benedictus Dominus, præsidium meum,
qui docet manus meas ad prœlium
et digitos meos ad bellum.
 
Misericordia mea et fortitudo mea,
refugium meum et liberator meus;
scutum meum, et in ipso speravi,
qui subdit populum meum sub me.
 
Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decachordo psallam tibi,
qui das salutem regibus,
qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Introivit Iesus in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
Et ait homini habenti manum aridam: « Surge in medium ». Et dicit eis: « Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ». At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: « Extende manum ». Et extendit, et restituta est manus eius.
Et exeuntes pharisæi statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Ad Offertorium