Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXX
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ecclesiástici 35, 15b-17.20-22a FRA • L/F • CMT
Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personæ. Non accipiet personam in pauperem et deprecationem læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium.
Et Dominus non tardabit.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 17-18, 19.23 FRA • L/F • CMT
R/ Pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
 
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
Redimet Dominus animas servorum suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 4, 6-9.16-18 FRA • L/F • CMT
Carissime:
Ego iam delibor, et tempus meæ resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
Festina venire ad me cito. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.
Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste; cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 9-14 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
« Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. Pharisæus stans hæc apud se orabat: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quæ possideo». Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: «Deus, propitius esto mihi peccatori».
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».
Credo