Feria II - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 12-17
FRA •
L/F •
CMT
Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: « Abba, Pater! ». Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Psalmus responsorius 68(67), 2.4, 6.7ab, 20-21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Deus noster, Deus ad salvándum.
Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius;
et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
Et iusti lætentur et exsultent in conspectu Dei
et delectentur in lætitia.
Pater orphanorum et iudex viduarum,
Deus in habitaculo sancto suo.
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo,
qui educit vinctos in prosperitatem.
Benedictus Dominus die cotidie;
portabit nos Deus salutarium nostrorum.
Deus noster, Deus ad salvandum;
et Domini, Domini exitus mortis.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 10-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Erat Iesus docens in una synagogarum sabbatis. Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: « Mulier, dimissa es ab infirmitate tua », et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbæ: « Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ».
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: « Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ».
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.