Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 32 - 5, 1-8 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quæ non decent, sed magis gratiarum actio.
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Nolite ergo effici comparticipes eorum; eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6 FRA  L/F  CMT
R/ Simus imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
 
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
 
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 10-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erat Iesus docens in una synagogarum sabbatis. Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: « Mulier, dimissa es ab infirmitate tua », et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbæ: « Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ».
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: « Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ».
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
Ad Offertorium