Feria III - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 5, 21-33
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Subiecti estote invicem in timore Christi. Mulieres viris suis sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiæ, ipse salvator corporis. Sed ut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius.
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti omnes qui timent Dóminum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 18-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus: « Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres cæli requieverunt in ramis eius ».
Et iterum dixit: « Cui simile æstimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum ».