Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 9, 1-5 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20 FRA  L/F  CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
 
Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
 
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Factum est, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisæos dicens: « Licet sabbato curare an non? ». At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
Et ad illos dixit: « Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ». Et non poterant ad hæc respondere illi.
Ad Offertorium