Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 1-11 FRA  L/F  CMT
Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu; sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione Evangelii socios gratiæ meæ omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repleti fructu iustitiæ, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Psalmus responsorius 111(110), 1-2, 3-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Magna sunt ópera Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Confitebor Domino in toto corde meo,
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini,
exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
 
Decor et magnificentia opus eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
 
Escam dedit timentibus se;
memor erit in sæculum testamenti sui.
Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo,
ut det illis hereditatem gentium.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Factum est, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisæos dicens: « Licet sabbato curare an non? ». At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
Et ad illos dixit: « Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ». Et non poterant ad hæc respondere illi.
Ad Offertorium