Feria IV - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 6, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Filii, obœdite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iustum. Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Servi, obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.
Psalmus responsorius 145(144), 10-11, 12-13ab, 13cd-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
Allevat Dominus omnes, qui corruunt,
et erigit omnes depressos.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 22-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ibat Iesus per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
Ait autem illi quidam: « Domine, pauci sunt, qui salvantur? ».
Ipse autem dixit ad illos: « Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quærent intrare et non poterunt. Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: «Domine, aperi nobis»; et respondens dicet vobis: «Nescio vos unde sitis». Tunc incipietis dicere: «Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti»; et dicet loquens vobis: «Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis».
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ».