Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXXI
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Liber Deuteronómii 6, 2-6 FRA • L/F • CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Time Dominum Deum tuum et custodi omnia præcepta et mandata eius, quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo ».
Psalmus responsorius 18(17), 2-3a, 3bc-4, 47.51ab FRA • L/F • CMT
R/ Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.
Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
 
Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;
protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus.
Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
 
Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,
et exaltetur Deus salutis meæ.
Magnificans salutes regis sui
et faciens misericordiam christo suo
Léctio Epístolæ ad Hebræos 7, 23-28 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Plures facti sunt sacerdotes [prioris Testamenti], idcirco quod morte prohibebantur permanere; hic autem eo quod manet in æternum, intransgressibile habet sacerdotium; unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus; qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in æternum consummatum.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 28b-34 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accessit unus de scribis ad Iesum et interrogavit eum: « Quod est primum omnium mandatum? ».
Iesus respondit: « Primum est: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua». Secundum est illud: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum». Maius horum aliud mandatum non est ».
Et ait illi scriba: « Bene, Magister, in veritate dixisti: «Unus est, et non est alius præter eum; et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine» et: «Diligere proximum tamquam seipsum» maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ».
Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: « Non es longe a regno Dei ». Et nemo iam audebat eum interrogare.
Credo