Sabbato - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 4, 10-19
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meæ.
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quæro datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 5-6, 8a.9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus vir qui timet Dóminum.
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio,
quia in æternum non commovebitur.
In memoria æterna erit iustus.
Confirmatum est cor eius, non timebit.
Distribuit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in sæculum sæculi,
cornu eius exaltabitur in gloria.
Allelúia
Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 16, 9-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dicebat Iesus discipulis suis:
« Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in æterna tabernacula.
Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhærebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ ».
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari, et deridebant illum.
Et ait illis: « Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.